HISTORIA LIBRI JOSUE

CAPUT VII: De incendio Hai

#Jos. VIII

Postea surrexit Josue, et omnis populus cum eo ut ascenderent in Hai, et praemisit triginta millia virorum inter Bethel, et Hai ad occidentem. Qui dimissis in locum insidiarum quinque millibus, redierunt ad exercitum qui erat ad aquilonem. Rex autem Hai festinavit mane egredi cum omni populo suo, ignorans quod post tergum laterent insidiae. Josue vero fugiens, cum longius protraxisset eos ab urbe, elevavit clypeum quem gerebat. Quo viso, surrexerunt, qui erant in insidiis, et intrantes urbem, succenderunt eam. Quibus egressis post hostes, et Josue faciente impetum in eos, ex utraque parte caedebantur adversarii, et interfecerunt omnes a viro usque ad mulierem, duodecim millia hominum, praedam vero sibi diviserunt, suspendentes regem Hai in patibulo, usque ad vesperam, et tunc deponentes eum, projecerunt eum in introitu civitatis, congesto super eum acervo lapidum, succendentesque urbem fecerunt eam tumulum sempiternum. Hic praeoccupat historiam de altari illo quod factum est inter Garizin et Hebal, super quo scripsit Josue Deuteronomium, et de benedictionibus et maledictionibus factis super montes illos, de quibus loco suo dicemus.